monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 300, 20
Officiales autem non permiserunt ut fieret, dicentes huiusmodi iuramentum ab episcopis non debere praestari, quia regni consuetudines impugnabat. Replicavit ad hoc archiepiscopus quod, cum dominum papam modis omnibus antea sollicitassent, ut eos absolveret a vinculo anathematis, quod solius Cantuar. Ecclesiae auctoritate fuerant innodati, non nisi praestito iuramento absolvi potuerunt.